라틴어 문장 검색

Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:4)
iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:1)
Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:4)
paean autem in amplioribus, in utroque dactylus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:1)
ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:1)
Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:3)
nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:4)
E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:7)
Iuverunt caput est id hexametri - quod restat segetes meum laborem, tale est ceu "triplici vides ut ortu Triviae rotetur ignis volucrique Phoebus axe rapidum pererret orbem"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX6)
neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 306:1)
itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt illo omnipotentis Olympi confundas, solveris versum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 306:2)
sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:2)
peius cludit finis hexametri, ut Brutus epistolis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 332:2)
nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte a Graecis dicitur, et haec omnia tribus versibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION